Davis - not a tree but a forest

Entries: 166493    Updated: 2013-03-26 20:56:18 UTC (Tue)    Owner: Richard Ervin Davis

Index | Download GEDCOM

  • ID: I144078
  • Name: Wion Ap Ione
  • Given Name: Wion
  • Surname: Ap Ione
  • Sex: M
  • Death: Y
  • _UID: 5066187A34AA469781438F827D97234B5A50
  • Change Date: 1 Jan 2013 at 09:26
  • Note:
    BIBLIOGRAPHY:
    Richardson, Douglas, Llywelyn ap Iorwerth's step-father, Wion Fitz Ione. Posting to soc.genealogy.medieval (email list GEN-MEDIEVAL) on 10/7/2005-142145. Subject: Llywelyn ap Iorwerth's step-father, Wion Fitz Ione. Available at http://archiver.rootsweb.com/th/read/2005-10/1128720105. Author address: royalancestry at msn dot com.
    RESEARCH NOTES:
    No. 251. "Reverentissimo patri et domino H[uberto] dei gratia Cantuariensi Archiepiscopo tocius Anglie Primati, R[obertus] eiusdem permissione Bangor[ensis] Episcopus, De Bildewas, de Cumbremar', de Hageman Abbates, salutem et tam devotam quam debitam per omnia revertiam. Constitutis nobis apud Bankebir' die Martis proxima post ascensionem domini causam que vertebatur inter nobilem mulierem M. matrem Lewelini Principis Norwallie et W. filium Ione audituris, exhibuit nobis dicta M. litteras vestras continentes quod rei veritatum super tribus Capitulis inquireremus: videlicet, utrum consanguineam ipsius M., Guladus nomine, antea cognovisset idem W. quando ad sepedictam M. accessisset. Item, de matrimonio, utrum inter ipsam et illum fuisset legittime contractum, necne. Item, de altera consanuinea memorate M., utrum eam iamnunc in lectuli sui admisisset participium, necne. Is ergo qui pro memorata M. verba faciebat adversus dictum W. proponebat quod consanguineam ipsius M. cognovit antequam ad eam accessisset, asserens super hoc capitulo prius quam de ceteris plene faciendam esse inquisicionem, tum quia id factum quod adversus ipsum W. proponitur precessit tempus quo idem W. dicit matrimonium inter eos fuisse contractem, tum quia eo sufficienter inquisito et probato, superfluum esset de ceteris inquirere. Preterea idem Clericus proponebat hanc eandem inquisicionem Domini de sancto Asaph et Abbati de Basingwerth antea fuisse commissa et coram eis attestaciones partium in scripturam redactas excellentie vestre transmittendas, nec a nobis debere super inquisicione matrimonii procedi donec quid inde factum fuerit innotesceret, et dilationem dominos dare instanter postulabat quoad usque de hoc innotesceret. Nobis vero mandatum vestrum accelerare volentibus, et ne mora partibus periculosa esset formidantibus, attendentibus etiam (sicut nobis videbatur) prime inquisitioni per litteras vestras de hac eadem inquistione ab utraque parte nobis porrectas a partibus fuisse tacite remittatum: Ideoque dilationem dare nolentibus: Memoratus Clericus in vocem appellationis prorupit, terminum appellationi sue prefigens crastinum Apostolorum Petri et Pauli. Valeta in domino paternitas vestra." [1197-1205]. [Reference: Report of Manuscripts in Various Collections 1 (Historical Manuscripts Commission) (London, 1901): 240-241].
    An abstract of the above document has been printed elsewhere:
    "[28] no. 251. M., mother of Llywelyn, prince of North Wales and W., son of Ione. Robert, bishop of Bangor and the abbots of Buildwas, Cwmhir, and Haughmond report that M's clerk has appealed from their attempt to hold, pursuant to the archbishop's mandate, an inquest into her consanguinity and into the legitimacy of her marriage with W." [Reference: Norma Adams, ed., and Charles Donahue, Jr., eds., Select Cases from the Ecclesiastical Courts of the Province of Canterbury, c.1200-1301 (Selden Soc. 95) (London, 1981): Introduction, Appendix I, pg. 107]. [Ref: Douglas Richardson SGM 10/7/2005-142145]

    "Wyon filius Jonae, omnibus filiis S. ecclesiae, presentibus et futuris, Francis, Walensibus, et Anglicis salutem. Sciatus quod ego cum bona voluntate et concessione fratrum meorum, concessione et consilio uxoris meae Margeriae filiae Madoci, dedi et concessi Deo et sanctae Mariae, et sancto Michaeli, et ejus monachis de Cumbermare, pro salute animae meae, et patris mei Jonae, et pro anima Madoci, et omnium parentum et amicorum meorum, decimam totius piscis et piscarie de gurgitibus tam de retibus vel ingeniis qualitercunque evenientem sive contingentem qui capitur per totam aquam de De, ubique prope et longe per totum dominium meum de Overton, ex utraque parte per totum; et decimam totius tholneii de molendino meo de Overtone eum omni incremento tholneorum vel molendinormum quae quomodocunque vel ubicunque super aquam supradictam aedificari contigerint, in puram etperpetuam elemosinam, sicut rem quae datur Deo Domino nostro; et habebunt monachi praedictu hoc sine fine de me et haeredibus meis, liberè, quietè, honorificè, sine omni servicio, vel mercede vel exactione saeculari; et quicunque fuerit ibi molendinarius meus, vel haeredem meorum et custos piscariae, dabit fidem suam et juramentum fideliter et legitimè se decimaturum sicut Deus piscem miscrit et sicut venerit, ne ego perdam elemosinam meam, et parentes mei, et monachi aliquod dampnum habeant, et quemcunque monachi ibi posuerint vel habuerint in loco suo, recipiet decimam de pisce sicut captus fuerit, et de aqua venerit, ut fideliter et statim monachis mittatur. Et quicunque hanc elemosinam bene et legitimè post meos dies et meorum fratrum servaverit, et persolverit, Dei benedictionem et sanctae Mariae sanctique Michaelis, et omnium sanctorum habeat, et omnis cognacio ejus: et quicunque retinuerit vel abstulerit, vel diminuerit, vindictam sancti Michaelis inveniat super corpus suum, et non possit unquam de hac subtractione guadere, quia nos pro vero intelligimus quod quicquid in bono et in elemosina prefatis monachis donatur, Dominus coeli ad grates suscipit. Testes, Johannes abbas de Cumbermare, et Godfridus supprior, Simon Johannes cantor, et Lucas frater ejus; Henricus sacrista, et Robertus infirmarius; Lever presbiter de Overton, et domina Margeria filia Madoci; David feater meus; magister Gilbertus cementarius; et Petrus cementarius, et multi alii satis." [Reference: William Dugdale, Monasticon Anglicanum, 5 (London, 1825): 324-325]. [Ref: Douglas Richardson SGM 10/7/2005-142145]




    Marriage 1 Marared Verch Madog b: 1134 in Montgomeryshire, Wales
    • Married: 0002
    • Note:
      Sources for this Information:
      date: second marriage of Margaret [Ref: Douglas Richardson SGM 10/7/2005-142145]
    • Change Date: 1 Jan 2013
  • We want to hear from you! Take our WorldConnect survey

    Index | Download GEDCOM

    Printer Friendly Version Printer Friendly Version Search Ancestry Search Ancestry Search WorldConnect Search WorldConnect Join Ancestry.com Today! Join Ancestry.com Today!

    WorldConnect Home | WorldConnect Global Search | WorldConnect Help
    We want to hear from you! Take our WorldConnect survey

    RootsWeb.com is NOT responsible for the content of the GEDCOMs uploaded through the WorldConnect Program. The creator of each GEDCOM is solely responsible for its content.